- FLAVA
- FLAVAcogn. Minervae, vide infra in hac voce. Cereris item, ut notissimum. Inter fuscas Aegypti feminas fiava Nitocris pulcherrima habebatur. Syncellus, Νίτωκρις γενικωτάτη καὶ ἐυμορφοτάτη τῶ κατ᾿ ἀυτ᾿ γενομένη, ξανθῆ τὴν χρόαν, ἢ τὴν τρίτην ἤγειρε πυραμίδαν. Nitocris generosissima, et formosissima mulierum sui temporis, flavo capillitio; quaetertiam pyramidemerxit. Fuit illa prima mulierum, quae regnum in Aegypto exercuit, tempore commorationis Israelitarum in illa regione. Flava autem celebratur; non tam quia color iste in Aegypto rarissimus, quam quia Isis Dea eadem, quae Flava Ceres, Herod. l. 2. c. 56. anne et quae Flava Minerva? Nitocris enim idem valet quod Minerva Victrix, uti ex Platone et Eratosthene docet Ioh. Marsham. Canone Chron. Sec. VII. Aegyptios vero nomina sua plerunqueve e caelo traxisse, et quae Deorum sunt, sibimet ipsis imposuisse, apud Lucian. legimus pro Imag. FLAVA Mo neta apud Mart. l. 14. Aphoret. Epigr. 12. cuius epigraphe loculi eborei.Hos nisi de fulva loculos implere monetaNon decet: argentum vitia ligna ferant.Aurea est: flavum enim eleganter aurum appellat, etiam Trebell. Pollio in Gallienis. Idem Poeta flavos absolute dicit nummos aureos: l. 12. Epigr. 66. cuius epigraphe de Phyllide.An de moneta Caesaris decem flavos.Quemadmodum recentiores ὑπέρπυῤῥον aurum appellarunt, unde ὑπέρπυῤῥα vel ὑπέρπυρα, solidi aurei etc. Salmas. ad Pollion. At,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.